38 Cic. Mur. 81–83

81Atque ad haec mala, iudices, quidquid] quod Kayser accedat aliud non videtis? Te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? Iam enim inin Halm: om. codd. hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. Omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt. 82Qui locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio eripiar atque evolem? Neque isti me meo nomine interficiinterficere Richter sed vigilantem consulem de rei publicae praesidio demoveridemoveri Lambinus: demovere (remov. χ) mei: dimoveri Lag. 9 volunt. Nec minus vellent, Cato, te quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et moliuntur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam neñam ne Σ sufficiatur consul non timent. Vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi D.D. Hirschfelder: om. codd. Silanum, clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici posse. 83His tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihimihi] non mihi ψ2 non tibi, sed patriae natus esseesse] esset Σ: es π viderisvideris Klotz: om. codd., videre quid agatur, retinere adiutorem, defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium sustinendumsustinendum Völkel: om. codd. (cf. Zielinski p. 204).