37 Cic. Mur. 78–80

78At enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, Cato, te isto animo atque eaea om. Aπφ opinioneopinioni ΣAχ venisse; sed tu imprudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. Audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! Nonnon Σ, Lambinus: om. cett. usque eo L. Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patetpatet … Σ: fort. patet iam illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinetpertinet … Σ fort. pertinet. Iam. Intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini. 79Quaeris a me ecquida me ecquid Bake: a me (auiae Σ mg.) quid codd. ego Catilinam metuam. Nihil, et curavi ne quis metueret, sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. Non enim deseruerunt sed ab illo in speculisspeculis] seculis Σ: speluncis χ2ψ2 atque insidiisin insidiis Halm relicti in capite atque in cervicibus nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum imperatorem et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. Quorum ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices, id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in re publica duoduo Σ: duos cett. consules. 80Nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viisviis ed. Guar.: vitis ΣAχ: vitiis cett. eos utieos uti scripsi: aut codd.: lacunam statuit Ernesti. Non lex improba, non perniciosa largitio, nonlargitio non w: largitionum mei auditum aliquando aliquod malum rei publicae quaeritur. Inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. Atque haec cives, civescives, cives ψ2, ed. R: quae siue (in mg. quaesiue) Σ: quae cives Aπω: quae si cives χψ1: cives φ, Quintil. ix. 2, 18, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito, sceleri resisto. Sed moneo, iudices. In exitu iam est meus consulatus; nolite mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.