36 Cic. Mur. 75–77

75Qua re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi comprobat nimium severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum epulum Q. Maximus P. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus est a Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis lectulos Punicanos et exposuit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium ubi ille esset. Huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc perversam sapientiam Tuberonis, 76itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L. Pauli nepos, P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit rationemratione Klotz officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non servas. Cur enim quemquam ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas? Rogas tu me ut mihi praesis, ut committam ego me tibi. Quid tandem? istucistuc ed. Mediol.: istunc (ais an ψ2) mei me rogari oportet abs te, an te potius a me ut pro mea salute laborem periculumque suscipias? 77Quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. Sin iamiam scripst: etiam codd.: etiam si Lambinus noris, tamennetamenne scripsi: tamen codd. per monitorem appellandi sunt cumcum scripst: curam (cur ante ψ2, Naugerius) codd. petis, quasiquasi Zumpt: quam codd. incertus sisincertus sis scripsi: incertum sit Lag. 9: inceravit (narravit ψ2) mei: insusurravit Naugerius)? Quid quod, cumquid quod cum Priscian (K. ii. 592): aquid quod Σ: a (ad ψ2) quid cum χψ2: quid quom Aπ: a quid quom ψ: quid quomodo ω admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quidquid] quidem (quid enim ψ2) χψ: quod Lag. 9, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? Haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.