34 Cic. Mur. 69–72

69 ↷ Doce mercede; concedamcontendam A esse crimen. 70Hoc quidem remoto quid reprendis?Quid opus estinquitsectatoribus?“ A me tu id quaeris, quid opus sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut promerendi aut referendireferendi ed. V, Lambinus: proferendi codd. benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectenturadsectentur Klotz: aut (non ψ2) sectentur codd. totos dies; a quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et beneficis deesse non solet. 71Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere possint. Si nihil erit praeter ipsorumipsorum] eorum w, Halm suffragium, tenues, etsitenues, etsi scripsi: tenue est si ut Σ: tenue est si (sed ω) ut cett.: fort. tenues, si cui (leve est, ut suffragentur Reid) suffragantur, nil valent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non spondere, non vocare domum suam possuntpossunt Angelius: possint (-it Σ) codd.. Atque haec a nobis petunt omnia neque ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse. Itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod est L. Caesareest a L. Lag. 9 consule factum restiterunt. Nulla est enim poena quae possit observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere. 72At spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. Etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorumnostrum Σπ memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? Haec homines tenuiores praemia commodaquepraemia commodaque Halm: primum nondum qui codd. (om. Σ in 15 litt. lac.) a suisa suis Halm: ea suis codd. tribulibus vetere instituto adsequebanturadsequebantur] adsequi … Σ: sequitur lac. in codd. (I vers. in Σ, I vers. et 14 litt. in A, variant cett.) * * *