3 Cic. Mur. 5–8

5 ↷ Nam quod legem de ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerimtuleram Bake de civium periculis defendendis non abrogaremabrogarim Wesenberg. Etenim si largitionem factam esse confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est quod meam defensionem latio legis impediat? 6Negatnegat] negas Kayser (Cato ante Catilinam add. Hotoman) esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem verbis et paene imperio exex χ: et cett. urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego autem has partispartis Sylvius: artis codd. lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper egi libenter, illam vero gravitatis severitatisque personam non appetivi, sed ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo civium postulabat. Quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat, vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes me causae ad misericordiam atque adatque ad] atque Aπ humanitatem vocent, quanto tandem studio debeo naturae meae consuetudinique servire? Ac de officio defensionis meae ac de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum nobis erit. 7Sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio commovebataccusatio commovebat] cattio acommovebat Σ: captio commovebat A qui gravissime et acerbissime se ferrese ferre Lambinus: ferme codd. dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio vosque adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiitabiit χψω: abit cett. illud tempus; mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem MurenaeL. Murenae Lambinus quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem nihil debere. 8Neque enim, si tibi tum cum peteres consulatum studui, nuncconsulatum studui nunc scripsi (ex Quintil. xi. 1. 68 se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere actioni contra caput): consulatum adfui nunc ψ2: om. cett. cum Murenam ipsum petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo nonnon modo non] non modo Müller laudari sed ne concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos defendamus.