26 Cic. Mur. 52–54

52His tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo praesidio fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me tegeretetenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum solere petereverum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo consulem viderent, id quod est factumfactum est w, Halm, ad opem praesidiumque concurrerent. Itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et cupiditate inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere cupiebant ad Murenam se statim contulerunt. 53Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio, praesertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis ornatum. Qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia, clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in provincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem consulatus adipiscendi fuisse? 54Nunc mihi tertius ille locus est relictuslocus est relictus est Σ: locus reliquus est Halm orationis, de ambitus criminibus, perpurgatus ab eiseis] his φ, codd. Halmii qui ante me dixerunt, a me, quoniam ita Murena voluit, retractandus; quo in loco C.C. Zumpt: P. Halm: om. codd. Postumo, familiari meo, ornatissimo viro, de divisorum indiciis et deet de] et Σ1Aφ deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni virtute excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re publica respondebo.