25 Cic. Mur. 50–51

50Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi vobiscum recordamini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces percrebruissentpercrebruissent Σ: percrebuissent cett. quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset; integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere; qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum. 51Tum igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus. Itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut semper fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. Tum enim dixit duo corpora esseesse duo corpora A rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine capite; huic, sisi] cum ψ2 ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum. Congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit; nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim, quia omniaomnia scripsi: timebant codd.: timebant nimium Müller. Erupitante erupit add. cue Σχ1 (al. que vel cur Σ mg.), cum Aπφω, qui χ2, cur ψ1, tum ψ2: atque Mommsen (in archetypo videtur juisse que (=quaere) aliquid amissum esse significans) e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset, sisi ψ: etsi cett. quod essetesset] esse ΣAφ in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina restincturumextincturum A.