24 Cic. Mur. 48–49

48 ↷ Sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta petitione? 49Etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes, testificationes, seductiones testium, secessionessecessiones Campe: secessionem codd. subscriptorum animadvertebant, quibus rebus certe ipsicerte ipsi] certe spes Boot: cretae ipsae Madvig candidatorum voltusvoltus ed. V: om. codd. (cf. infra l. 26) obscurioresobscuriores πφψ2: obscurior ei ΣAχψ1 solet χψ videri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum, stipatum choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum tummilitum tum ψ2: militum cett. conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam turbam dissimillimo ex genere distinguebant homines perculsiperculsi Lambinus, pauci dett.: percussi Σ: percussi cett. Sullani temporis calamitate. Voltus erat ipsiusipsius erat χ, ed. V plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat, Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; ei vim denuntiabat, rei publicae minabatur.