23 Cic. Mur. 46–48

46 ↷ Legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta Calpurnia. Gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. Sed tota illa lex accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero refragata est. 47Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum. Exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. Morbi excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae fructus relinquendi. Quid ergo? haechaec om.w, del. Halm quis tulit? Is qui auctoritati senatus, voluntati tuae paruit, denique is tulit cuicui Aψ2: cum cett. minime proderant. Illa quidemquidem quae scripsi: quae codd.: autem quae Nohl (Quid ? illa quae v. l. apud Lambinum) quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter adversata tibi esse existimas? Confusionem suffragiorum flagitasti,praerogationumpraerogationum codd. (ψ1): prorogationem ψ2, edd. VR: perrogationem Mommsen (Locus videtur a Scholiasta nescio quo corruptus Maniliae legis mentionem inferciente: in corruptela praerogativae nomen subesse puto. Ad sententiam similis est locus Ps. Sall. ii. 7 ut ex confusis quinque classibus sorte centuriae vocarentur. Ita coaequatur dignitate pecunia etc.) legis Maniliae†, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum. Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibusvicinitatibus Σ: civitatibus cett. (cf. Pet. Cons. 24) et municipiis gratiosi tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus tollerentur. Idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occultaocculta om. w, del. Bake civium quae tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusquecuiusque Σχψ: cuius π: civis Aφ erumperent. 48Haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine ingeniosissimo et copiosissimo, Q.Q. Klotz: om. codd. Hortensio, multa gravissime dicta sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus, ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod mihi videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoadquoad ψ2: quod cett. possum, iudices, occurro vestrae satietatisatietati w, Hotoman: sapietati Σ: sapientiae cett..