22 Cic. Mur. 45–46

45 ↷ Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. Adiungitur enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnum est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per alienos defendatur. Omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum officia et studia praestamus. 46Qua re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Unum sustinere pauci possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque ad accusandum transtulisses, existimastisi existimasti Wunder te utrique negotio satis facere posseposse sed Boot. Vehementer errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris?