21 Cic. Mur. 43–45

43Et quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. Petere consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis te fortem accusatoremaccusatorem Campe: senatorem codd. (cf. § § 7, 42) mihi videri quam sapientem candidatum. Primum accusandi terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi opinionem a spea spe] aspem.. Σ: fort. a spe mag istratum adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. Nescio quo pacto semper hoc fitneque in uno aut altero animadversum est sed iam in pluribussimul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem desperasse videatur. 44Quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? Immo vehementer placet; sed aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem ego, praesertim consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum deduci volo. Non placet mihi inquisitio candidati, praenuntiapraenuntia ed. R: pronuntia (provincia Σ mg.) mei repulsae, non testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae, non denuntiatiodenuntiatio Bake: decalmatio codd. potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more omnes fere domos omnium concursent et exet ex] ut ex ψ1 voltu candidatorum coniecturam faciant quantum quisque animi et facultatis habere videatur. 45Videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffiditdiffidet Σπ, abiecit hastas.“ Serpit hic rumor.Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores, testis quaerere? Alium fac iamfac iam ω (ut ipse conieceram): faci iam cett.: faciam edd. VR, quoniam sibi hic ipse desperat.“ Eius modi rumoribusrumoribus supplevi: om. codd. candidatorumcandidatorum] de candidato rumore Jeep amici intimi debilitantur, studiastudium ψ2 deponunt; aut certamcertam ψ2, ed. R: testam (textam χ) cett.: statim Müller: totam Lambinus: desertam coni. Halm rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi reservant.