20 Cic. Mur. 41–42

41 ↷ Huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris dicundi; in qua gloriam conciliatconciliat ed. R: conciliatam codd. magnitudo negoti, gratiam aequitatis largitio; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat aequabilitateoffensionem vitat aequab. Naugerius: offensionem vitata equab. Σ: offensione vitata aequab. cett. decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. Egregia et ad consulatum apta provincia in qua laus aequitatis, integritatis, facilitatis ad extremum ludorum voluptate concluditur. 42Quid tua sors? Tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et squaloris, ex altera plena accusatorumaccusatorum Novák (coni. eandem ipse feci): catenarum codd.: calumniarum Richter (cf. § 7 cattio, captio = accusatio et § 43) atque indicum; cogendi iudices inviti, retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienusalienatus Halm; Sullana gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa estest del. Lambinus; lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. Postremo tu in provinciam ire noluistivoluisti Σψ1. Non possum id in te reprehendere quod in me ipso et praetore et consuleet praetore et consule Gruter: et ps et consule χ: et praes. (om. et praes. ω) consule (consulto ψ2) cett. probavi. Sed tamen L. Murenae provincia multas bonas gratias cum optima existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectumdelectum ψ2 in Umbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi tribus quae municipiis Umbriae conficiuntur adiunxit. Ipseipsa Ernesti autem in Gallia ut nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque perfecit. Tu interea Romae scilicetRomae scilicet del. Halm (2) amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus provincias contemni intelleguntintellegant ψ1.