2 Cic. Mur. 3–5

3Et primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigentiderigenti ΣAπφ: dirigenti χψω et diligentissime perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me vehementer movet, non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni, gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M. Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? Quis mihi in re publica potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iama me iam Klotz: ame/77/a Σ (m. 2 in lac.): a me una cett.: a me uno Lambinus: a me in manum Müller: fort. a me universa (universa a me Landgraf) traditur sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quod si in eisiis (is) φ1: his cett. rebus repetendis quae mancipi sunt is periculum iudiciiudici om. A praestare debet qui se nexu obligavit, profecto etiam rectius in iudicio consulis designati is potissimum consulconsul del. Madvig qui consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse debebit. 4Ac si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice constitueretur, is potissimum summopotissimum summo Madvig: potissimo (-e ψ2) codd. honore adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis. Quod si e portue portu Quintil. v. 11. 23: portu Bψ: portus cett. solventibus ei quiei qui] qui Quintil. iam in portum ex alto invehuntur praecipere summo studio solent etsolent et ψ2: solent ei ΣAπφω: solent eis χψ1 tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod natura adfertadfert] fert Victorius (contra Quintil.) ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus ingredianturingrediantur πφω, Quintil.: ingrediuntur ΣAχψ, quo tandem me esse animoanimo esse Quintil. oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc cui video maximas rei publicaerei p. om. Quintil. tempestates esse subeundas? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse. 5Quod si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res publica consulem ad communem salutem defendendam vocare.