19 Cic. Mur. 38–41

38 ↷ Sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius elegantiam et scaenae magnificentiam tammagnificentiam tam Wrampelmeyer: magnificentiam a Σ: magnificentiam cett. valde contemnere; quae huic admodum profuerunt. Nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorumimperitum Ernesti ludis magno opere delectari? Minus est mirandum. Quamquam huic causae id satis est; sunt enim populi ac multitudinis comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia voluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum profuisse. 39Sed si nosmet ipsi qui et ab delectationeoblectatione A communicommuni Benecke: omni codd. negotiis impedimur et in ipsa occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur et ducimur, quid tu admirereadmirere Aψ: admirare cett. de multitudine indocta? 40L. OthoOtho χψ: Otito cett., vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum dignitatem sed etiam voluptatem. Itaque lex haec quae ad ludos pertinet est omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque iucunditatis est restitutus. Qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione sensi. Nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. Quod si ego qui trinos ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam putas? 41Sed haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera militarimilitari Halm: om. codd., militaris suffragatio urbanaeurbanae Σ: urbana cett., sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse ludos; quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem interfuisse?