17 Cic. Mur. 35–36

35At enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. Pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquisin reliquis Ernesti: reliquis codd.: reliquis in ed. V honoribus debeat? Quod enim fretum, quemquem Quintil. viii. 6. 49: quod codd. Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatisputatis] creditis Quintil. agitationes commutationesque fluctuumagitationes commutationesque fluctuum Kayser: agitationes commutationes fluctus Quintil.: agitationes quos fluctus ψ2: agitationesque (om. que πφω) fluctuum cett., quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? Dies intermissus autaut] unus aut Quintil. saepe et Quintil. nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoriscommutat aura rumoris Quintil.: commutata aura rumores (comm. vestrarum mores Σ) codd.. Saepe etiam sine ulla aperta causa fitfit ψ: sit cett. aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse feceritquasi … fecerit del. ψ2. 36Nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, operaopera] opibus Hotoman, gratia, nobilitate a M. Herennio superari posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate, sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, hominem gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitanturexcitantur χψ1, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo signo commota sit, saepe ita obscura causa estcausa est scripsi (fort. vis est): in est Σ: est cett.: est causa Lambinus ut casucasu] sine causa Quintil. viii. 3. 80 excitata esseesse om. Quintil. videatur.