15 Cic. Mur. 32–33

32 ↷ Atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscumomnibus quibuscum scripsi: omnibus quibus regibus cum Σ: omnibus quibuscum regibus Aχψ: omnibus regibus quibuscum πφω populus Romanus bellum gessit hunc regemregem om. w nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer etpugnax et acer et Niebuhr: pugna exetaceret (exaceraret χψ2) Σχψ2: pugna excitaret cett. (om. ω) non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bellobello Naugerius (2): bellum mei invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; quiqui s, ed. R: quid mei rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spespe Klotz: ipse codd. conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret. 33Ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter MithridatemMithridatem s, Ascens. (1): Mithrydate non Σ: Mithridatem non cett. persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitissetconstitisset Angelius: exstitisset codd. eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia utut et Halm urbs fidelissimorum sociorum defenderetur etet cod. Graevii: ut mei omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. Quid? illam pugnam navalem ad Tenedumad Tenedum ed. R: attenedum πχω: attened. ΣAφ: attenedo ψ, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovaritrenovaret cod. Graevii.