13 Cic. Mur. 28–29

28Itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minusminus Angelius: minores codd.: inanior est Zumpt. Quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. Itaque non modo benefici conlocandicollocandi Aψ2ω: collocandis cett. spem sed etiam illud quod aliquamdiualiquando χ1 fuit Licet consulere?“ iam perdidistis. Sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnesomnes Naugerius: homines codd. nullo modo possunt inter se discrepare. Difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. Itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo meme esse iuris cons. w, Halm iuris consultum esseesse del. Ernesti (cf. Tusc. ii. 12) profitebor. Etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamentamen om. w quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim Qua de re agitur addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id quod oportet responderis, idem videarevideare] iudicare Aψ1ω respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversumcontroversum χψ: contraversum cett. ius nosse et tractare videare. 29Quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae exercitationi ad honorem antecellitantecellit B, Lambinus: antecellet cett.. Itaque mihi videntur plerique initio multo hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri non potuerint, sic nosnos Quintil.: nonnullos codd. videmus, qui oratores evadere non potuerintpotuerunt … potuerunt χψ (variant codd. Quintil. viii. 3. 79), eos ad iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa autem gratia. Etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa petitur. Deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et sine defensione orationisorationis scripsi: oratoris codd. qua] qua re Naugerius: quo Zumpt firma esse non possunt. In qua si satis profecissem, parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo magni sunt aut fuerunt.