10 Cic. Mur. 22–23

22 ↷ Ac nimirumdicendum est enim quod sentiorei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et haec forensis laus et industria latetlatet scripsi: latent codd. in tutela ac praesidio bellicae virtutis. Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscuntconticiscunt Σπχ: conticescunt cett.. 23Et quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere didicistididicisti] dilexisti Campe praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus, continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in istaista Halm: illa codd. disciplina munitam ad consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilientconcilient Ernesti: conciliant codd., et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.