1 Cic. Mur. 1–2

1Quae precatusquae precatus Naugerius: quae deprecatus codd. (cf. Quintil. ix. 4. 107, Creticus et initiis optimus. Quod precatus a dis immortalibus sum): quod precatus Halm (2) cum Quintil. aa Σ1χψ: ab Σ2BAπ dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fideifidei Lambinus: fides ΣAπ, om. Bχψ magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret, eademeadem] idem Boot precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter prospereque eveniret. 2Quae cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translatatralata Σπ sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulemconsulem Boot: consul ei (eum ω) codd. vestrae fidei commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium civium salute tueatur. Et quoniam in hoc officio studium meae defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est, ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi potior hoc quidemquidem Lag. 9: quidem in cett. tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque omnibus inimicorum impetus propulsare possim.