6 Cic. Mil. 14–16
14 ↷Itaque ego ipse decrevi, cum caedem in viavia ΣH: om. cett. Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam fecisse, sed, cum inessetinesset Hδ: esset T: inessent BE in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem notavi. Quod si per furiosum illum tr. pl.pl H, Ascon.: om. cett. (B) senatui quod sentiebat perficere licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim ut veteribus legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo – nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre – sic reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est. 15At enim Cn. Pompeius rogatione sua et de reet de re] de re T, Schol. et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? Nempe ut quaereretur. Quid porro quaerendum estest om. Schol.? factumne sit? At constat. A quo? At paretat paret Bern. 104, Schol.: apparet ΣHT: at apparet E: at patet δ. Vidit igitur etiam in confessione facti iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod nisi vidisset, posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque quaeri umquam iussisset nec vobis tamtam hoc loco hab. ETα, ante salut. ΣH, post salut. b hanc salutarem in iudicando litteram quam illam tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius contra Milonem iudicasse sed etiam statuisse videtur quid vos inin om. TW iudicando spectare oporteret. Nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is causam interitus quaerendam, non interitum putavit. 16Iam illud ipse dicetipse dicet ΣHEb2: dicet ipse Tab1 profecto quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum putarit an tempori.