33 Cic. Mil. 88–91

88 ↷Hic di immortales, ut supra dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt ut huic faceret insidias. Aliter perire pestis illa non potuit; numquam illum res publica suo iure esset ulta. Senatus, credo, praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. 89An consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum Milone occiso habuisset suos consules; deinde quis inin om. ΣH eo praetore consul fortis essetfortis esset fuisset fortis H per quem tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressissetoppressisset ΣHE: om. Tδ omnia, possideret, teneret; lege nova, quae est inventa apud eum cum reliquis legibus Clodianisquae est ... Clodianis del. Bake, servos nostros libertos suos effecisseteffecisset ΣH: fecisset cett.; postremo, nisi eum di immortales in eam mentem impulissent ut homo effeminatus fortissimum virum conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis. 90An ille praetor, ille vero consul, si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et consulatum eius exspectare potuissent, ille denique vivus mali nihil fecisset cui mortuo unuscui mortuo unus scripsi: qui mortuo unus H: cui mortuus uno Ea: cum mortuus uno Tw: qui mortuus uno b ex suis satellitibussatellitibus] Sex. Clodio duce add. codd. (ex Asconio, p. 33. 5): Sex. Clodio del. Madv., etiam duce ego curiam incenderit? Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? templum sanctitatis, amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbisorbis ΣH, aram sociorum, portum omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari, exscindi, funestari, neque id fieri a multitudine imperita, quamquam esset miserum id ipsum, sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid signifer pro vivo non esset ausurusausurus H: ausus ETδ? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus incenderet quam vivus everterat. 91Et sunt qui de via Appia querantur, taceant de curia, et qui ab eo spirante forum putent potuisse defendi, cuius non restiterit cadaveri curia? Excitate, excitate ipsum, si potestis, a mortuisa mortuis Σ mg., ETδ: ab inferis ΣHb2 (peiore numero): frangetis impetum vivi cuius vix sustinetis furias insepulti? Nisi verosustinetis ... vero om. H sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam concurreruntconcurr. k, Madv.: cucurr. cett. cum fascibus ad Castoris Lambin. (cf. Ascon. p. 33 13. Phil. xiv. 15): cum facibus ad Castoris HETab2: cum falcibus ac rastris b1, cum fascibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitaveruntvolitaverunt Wüst: -arunt codd.. Caedi vidistis populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M. Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, in susceptain sus. ΣH: et in sus. cett. causa firmissimus, et bonorum voluntati, auctoritatiauctor. ΣE: atque ante auct. add. H: et add. Tδ senatus deditus, et in hac Milonis sive invidia sive fortuna, singulari, divina, incredibiliincred. ΣH: et incred. cett. fide.