28 Cic. Mil. 76–78

76Quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos inruebat, sed nescio quo modo usu iamiam hoc loco hab. H, ante usu Tδ, om. ΣE obduruerat et percalluerat civitatis incredibilis patientia: quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset, omitto socios, exterasexternas Σ nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis ut in eos se potius immitteretinmitteret ΣHE: mitteret TWδ quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecuniasvestras pecunias, vestra tecta TW pecunias bis hab. ΣHb2: semel ETδ: pecunias dico? a liberis, me dius fidius, et a coniugibus vestris numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatisputatis haec ΣBH quae patent, quaepatentur haec quae H nota sunt omnibus, quae tenentur, servorum exercitus illum in urbe conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium possideret? Quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. 77Annius:Adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneretmaneret BHETa: -erent b in civitatein civitate ante leges hab. ΣBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia)“, esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse etaffecisse et ΣHδ: affecisset E: affecisse T dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulitlaet. attulit ΣH: attulit laet. cett. nec tantam. 78Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa vos liberosque vestros in re publica bonabona Hb: multa bona TWa: vestra bona E esse visuros: in eiseis Garatoni: his codd. singulis ita semper existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorumeorum ET: horum ΣHb2 (nihil eorum ... P Clodio vivo om. ab1) vos visuros fuisse. In spem maximam et, quem ad modum confido, verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hochoc ΣH: hoc ipso cett. summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus confractisconfractis H: fractis cett. (Σ), legibus et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. Num quis igitur estigitur est ΣH: est igitur ET tam demens qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitreturarbitretur Naugerius (1): -traretur codd.? Quid? ea quae tenetis privata atque vestra dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionispossessionis b, edd. VR: possessiones HETa habere potuissent?