19 Cic. Mil. 49–52

49Age, sit ita factum: quae causa fuitfuit ΣH: om. ETδ cur Romam properaret, cur in noctem se coniceretcoiceret Σ? Quid adferebat festinationiscausa festinationis H quod heres erat? Primum nihil eratnihil erat ΣBH et Schol.: erat nihil cett. cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam manemane Roman Hδ venisset? Atquiatqui Ascon.: atque codd. ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendusexpectandus Σ (potius quam exp. om. codd. Asconii) fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctunoctu ΣH: nocte ETwδ accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit. 50Noctu occidissetnoctu occidisset Σb2: noctu occidisset, nemo ei neganti non credidisset H: om. cett.: insidioso et pleno latronum in loco occidissetinsidioso ... occidisset ΣHb2: om. cett.. Nemo ei neganti non credidisset quem esse omnes salvum etiam confitentem volunt. Sustinuisset crimencrimen ΣH: hoc crimen cett. primum ipse ille latronum occultator et receptorreceptor ex repertor H cum Ernesti locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem; deindedeinde ΣH: deinde ibi E: deinde ubi Tδ multi ab illo violati, spoliati, bonis expulsi, multi haec etiam timentes in suspicionem caderent, tota denique rea citareturreacitaretur H: re agitaretur Σ Etruria. 51Atque illo die certe Aricia rediens devertit Clodius ad sese (sua Σ) in ΣH: om. cett. in Albanum. Quod ut sciret Milo illum Ariciae fuisse, suspicari tamen debuit eum, etiam si Romam illo die reverti vellet, ad villam suam quae viam tangeret deversurum. Cur necnec ΣH: neque cett. ante occurrit ne ille in villa resideret, necnec] neque ΣH eo in loco subsedit quo ille noctu venturus esset?

52Video adhuc constareconstare adhuc E, iudices, omnia: Miloni etiam utile fuisse Clodium vivere, illi ad ea quae concupierat optatissimum interitum Milonis; odium fuisse illius in hunc acerbissimum, nullum huius in illum; consuetudinem illius perpetuam in vi inferendaferenda ΣH, huius tantum in repellenda; mortem ab illo Miloni denuntiatamMil. denunt. ΣH: denunt. Mil. cett. et praedicatampraedictam b, Gruter palam, nihil umquam auditum ex Milone; profectionis huius diem illi notum, reditumreditum Hb2: -tus ETab1 illius huic ignotum fuisse; huius iter necessarium, illius etiam potius alienum; hunc prae se tulisse se illo dieillo die] Roman add. HETδ (Roma ed. R): ego delevi exiturum, illum eo die sese ΣH: om. cett. dissimulasse rediturum; hunc nullius rei mutasse consilium, illum causam mutandi consili finxisse; huic, si insidiaretur, noctem prope urbem exspectandam, illi, etiam si hunc non timeret, tamen accessum ad urbem nocturnum fuisse metuendum.