17 Cic. Mil. 45–46

45Quem ad modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci Lanuvium illo ipso quo est profectus die: itaque antevertitantevenit E. At quo die? Quo, ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercennario tribuno plebis concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris, etiam causa manendimanendi (post Mil.) om. Tδ; Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solumsolum causa ΣH sed etiam necessitas fuitfuit fort. delendum (cf. Zielinski, p. 136). Quid si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via, sic Clodium Milo ne suspicari quidemquidem om. H potuit? 46Primum quaero qui id scirequi id scire Halm: quid scire ETα: qui scire Σb: qui H potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant permultimulti T alii ex quibus id facillime scire posset: omnesomnes (homines ΣH) scilicet Lanuvini (om. Lanuvini H) codd.: del. Lambinus (clausula bona est) scilicet Lanuvini. Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sanesane om. Hvidete quid vobis largiarservum etiam, ut Q.Q. om. ΣH Arrius, amicus meusamicus meus H: meus amicus ETδ, dixit, corruperit. Legite testimonia testium vestrorum. Dixit C. CausiniusAusinius ΣH Schola, Interamnanus, familiarissimus et idem comes ClodiClodi H, Ascon.: cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamna fuerat et Romae add. ETδ, P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse, sed subito ei esseesse ei E nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam constituisse proficisci. Dixit hoc item comesitem comes ΣH: comes item cett. P. Clodi, C. Clodius.