14 Cic. Mil. 36–38

36Reliquumrelicum P est ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem coarguant.Nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo.“ Quid? ego, iudices, cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timuiiudiciumne timui om. a in lac.: intentavit b, non servos, non arma, non vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis intenderat, et mihi videlicet in causa aut mala autaut vestra mala aut mea nec praecl. et iudicium δ mea, non etnon et Fabricius ex W: non ei ET praeclarissima et vestra, iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civiumcivium abesse malim et facinorosorum armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui. 37Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et ornamentum rei publicae, paene interficirursus incipit H in voc. -terfici servorum manu, cum mihi adesset; qua in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est mulcatusmulcatus H: multatus ETδ ut vitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa quam a Catilina acceperat conquievit? Haec intentaintenta ΣH, Ascon.: intentata ETδ nobis est, huic ego vos obici pro me non sum passus, haec insidiata Pompeio est, haec viam Appiamviam Appiam Ascon.: ista viam Appiam ΣH: istam Appiam cett., monumentummonimentum Σ sui nominisnominis sui Ascon., nece Papiri cruentavit, haechaec, haec E eadem longo intervallo conversa rursus est in me; nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene confecit. 38Quid similesimile] esse simile (?) Σ: similẽ E: simile est Baiter Milonis? cuius vis omnis haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi oppressam civitatem teneret. Quem si interficere voluisset, quantaequotiens et quantae Schol. quotiens occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis suos illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci, potuitne civi egregio et viro fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato, potuitne Q. Fabricio, viro optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta, potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo, potuitne illo die quoquo ΣH: cum cett. est lata lex de me, cum totius Italiae concursus, quem mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovissetagnovisset Hδ: adcognovisset E: om. T, ut, etiam si id Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?