13 Cic. Mil. 33–35

33 ↷Quid? tu me tibi iratum, Sexte, putas, cuius tutu om. T poenitus Quint. ix. 3. 6 inimicissimum multo crudelius etiam punitus es, quam erat humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo, tu in publicum abiecisti, tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione, infelicissimis lignis semiustilatum nocturnis canibus dilaniandum reliquisti. Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen, quoniam in meo inimico crudelitatem exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.

34Audistis, iudices, quantum Clodi interfueritAudistis, iudices, quantum Clodi inter fuerit Peyron: fuerit P (fuerit ... sibi solutam om. cett.) occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid Milonis intererat interfici Clodium? quid erat cur Milo non dicam admitteret, sed optaret?Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.“ At eo repugnante fiebat, immo vero eo fiebat magis, nec me suffragatore meliore utebatur quam Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum memoria, valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice moveri sentiebam, sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum metu proponeret? Solutam autemautem PE: om. Tδ fore videbatis, nisi esset is consul qui eam auderet possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare? At nunc, ClodioP. Clodio Tδ remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni ut tueatur dignitatem suam; singularis illa etet P : om. ETδ huic uni concessa gloria quae cotidie augebatur frangendis furoribus Clodianis iam Clodi morte cecidit. Vos adepti estis ne quem civem metueretis; hic exercitationem virtutis, suffragationem consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consulatus qui vivo Clodio labefactari non poterat mortuo denique temptari coeptus est. Non modo igitur nihil prodest sed obest etiam Clodi mors Miloni. 35At valuit odium, fecit iratus, fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, punitor dolorispoenitur P sui.“ Quid? si haec non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc, quid voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiammateriam P, Quintil. viii. 6. 7 cod. A: materiem cett. suae gloriae, praeter hoc civile odium quo omnis improbos odimus? Illiilli scripsi: ille codd. erat ut odisset primum defensoremdefens. post meae hab. E salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum; reus enim Milonis lege PlotiaPlotia] P. Clodi P fuit Clodius quoad vixitreus enim ... quoad vixit del. Bake. Quo tandem animo hoc tyrannum illumillum P: om. cett. tulisse creditis? quantum odium illius et inet ut in Ioergensen homine iniusto quam etiam iustum fuisse?