12 Cic. Mil. 31–33
31 ↷Num quid igitur aliud in iudicium venit nisi uter utri insidias fecerit? Profecto nihil: si hic illi, ut ne sit impune; si ille huic, tum nostum nos ETδ: ut P scelere solvamur.
32Quonam igitur pacto probari potest insidias Miloni fecisse Clodium? Satis est in illa quidem tam audaci, tam nefaria belua docere, magnam ei causam, magnam spem in Milonis morte propositam, magnas utilitates fuisse. Itaque illud Cassianum „cui bono fueritcui bono fuerit] iudicium (indicium Purser) codd. Asconii“ in his personis valeat, etsi boni nullo emolumento impelluntur in fraudem, improbi saepe parvo. Atqui Milone interfecto Clodius haec adsequebatur, non modo ut praetor esset non eo consule quo sceleris facere nihilfacere nihil E: nihil facere Tδ posset sed etiam ut eisiis unus Ox., Manutius: his ETδ consulibus praetor esset quibus si non adiuvantibus, at coniventibus certe speraret se posseposse se T eludere in illis suis cogitatis furoribus: cuius illi conatus, ut ipse ratiocinabatur, nec cuperent reprimere, si possentnec si cup. reprim. possent ETδ: corr. Madvig., cum tantum beneficium ei se debere arbitrarentur, et, si vellent, fortasse vix possent frangere hominis sceleratissimi conroboratam iam vetustate audaciam. 33An vero, iudices, vos soli ignoratis, vos hospites in hac urbe versamini, vestrae peregrinantur aures neque in hoc pervagato civitatis sermone versantur, quas ille leges, si leges nominandae sunt ac non faces urbis, pestes rei publicae, fuerit impositurus nobis omnibus atque inusturus? Exhibeexhibe, exhibe E: alterum exhibe post Clodi hab. Tδ, exhibe, quaeso, Sexte Clodi, librarium illud legum vestrarum quod te aiunt eripuisse e domo et ex mediis armis turbaque nocturna tamquam Palladium sustulissesustulisse Tδ: extulisse E, ut praeclarum videlicet munus atque instrumentum tribunatus ad aliquem, si nactus esses, qui tuo arbitrio tribunatum gereret, deferre possesposses] duo fragmenta a Quintil. ix. 2. 54 et a Schol. Bob. p. 346. 14 servata: An huius ille legis, quam Clodius a se inventam gloriatur, mentionem facere ausus esset vivo Milone, non dicam consule ? De nostrum omnium – non audeo totum dicere Quintil. et de nostrorum omnium, non audeo totum dicere. Videte quid ea vitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est [Schol.] primus conglutinavit Garatoni, huc inseruit Peyron : eadem non ex hac oratione, sed ex ea 'quae habita est pro Milone atque per ταχυγράφους excepta)' sumpta esse testatur Scholiasta, admonuit Rau, demonstravit Gaumitz. Et aspexit me illis quidemquidem illis Tδ oculis quibus tum solebat cum omnibus omnia minabatur. Movet me quippe lumen curiae!