1 Cic. Mil. 1–3

1Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbeturturbetur T, me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui, quocumque inciderunt, veteremveterem ΣBHδ: om. ET, Quintil. xi. 3. 50 consuetudinem fori et pristinum morem iudiciorum requirunt. Non enim corona consessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia stipati sumus; 2non illanec illa Garatoni praesidia quae pro templis omnibus cernitis, etsi contra vim conlocatacollocata ΣHE: collata BTδ sunt, non adferunt tamen oratorioratori del. Heumann terroristerroris (-es E) ΣBHEb2: om. Tab1 aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si opposita Miloni putarem, cederem temporitemporibus TW, iudices, nec enimenim BH: om. cett. inter tantam vim armorum existimarem esse orationiorationi ΣBHEb1: oratori Tab2 locum. Sed me recreat et reficit Cn. Pompei, sapientissimi et iustissimiet iustissimi ΣBH: et illustrissimi Eδ: illustrissimique T viri, consilium, qui profecto nec iustitiae suae putaret esse, quem reum sententiis iudicum tradidisset, eundem telis militum dedere, nec sapientiae temeritatem concitatae multitudinis auctoritate publica armare. 3Quam ob rem illa arma, centuriones, cohortes non periculum nobis, sed praesidium denuntiant, neque solum ut quieto, sed etiam ut magno animo simus hortantur, necnec ΣBH: neque cett. (ita l. 8) auxilium modo defensioni meae verum etiamsed etiam T silentium pollicentur. Reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentisintuentis] confluentis ΣBb2: fort. contuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.