6 Cic. Marcell. 16–20

16Atque huius quidem rei M.M. om. β Marcello sum testis. Nostri enim sensus ut in pace semper, sic tum etiam in bello congruebant. Quotiens ego eum et quanto cum dolore vidi, cum insolentiam certorumcertorum Em: ceterorum αBDLah hominum tum etiam ipsius victoriae ferocitatem extimescentem! Quo gratior tua liberalitas, C. Caesar, nobis qui illaillam β vidimus debet esse. Non enim iamiam αah: tam m: om. β causae sunt inter se, sed victoriae comparandae. 17Vidimus tuam victoriam proeliorum exitu terminatam: gladium vagina vacuum in urbe non vidimus. Quos amisimus civis, eos vis Martisvis Martis αh: Martis vis βam perculit, non ira victoriae, ut dubitare debeat nemo quin multos, si possetposset α: fieri posset βγ, C. Caesar ab inferis excitaret, quoniam ex eadem acie conservat quos potest. Alterius vero partis nihil amplius dicodicam β quam id quod omnes verebamur, nimis iracundam futuram fuisse victoriam. 18Quidam enim non modo armatis sed interdum etiam otiosis minabantur, nec quid quisque sensisset, sed ubi fuisset cogitandum esse dicebant; ut mihi quidem videantur di immortales, etiam si poenas a populo Romano ob aliquod delictum expetiverunt, qui civile bellum tantum et tam luctuosum excitaveruntexcitaverint cod. Faerni, vel placati iam vel satiati aliquando omnem spem salutis ad clementiam victoris et sapientiam contulisse.

19Qua re gaude tuogaude tuo] gaudeto A isto tam excellenti bono et fruere cum fortuna et gloria tum etiam natura et moribus tuis; ex quo quidem maximus est fructus iucunditasque sapienti. Cetera cum tua recordabere, etsi persaepe virtuti, tamen plerumque felicitati tuae gratulabere: de nobis quos in re publica tecum simulsimul αβ: salvos γ esse voluisti quotiens cogitabis, totiens de maximis tuis beneficiis, totiens de incredibili liberalitate, totiens de singulari sapientiasapientia tua γ cogitabis: quae non modo summa bona sed nimirum audebo vel sola dicere. Tantus estest αDEL: om. Bγ enim splendor in laude vera, tanta in magnitudine animi et consili dignitas ut haec a virtute donata, cetera a fortuna commodata esse videantur. 20Noli igitur in conservandis viris bonisbonis viris β defetigaridefet. BDH: defat. AVEh, non cupiditate praesertim aliqua aut pravitate lapsis, sed opinione offici stulta fortasse, certe non improba, et speciespecie] facie hm (-ce m) quadam rei publicae. Non enim tua ulla culpaculpa ulla γ est, si te aliqui timuerunt, contraque summa laus, quod minime timendum fuisse senserunt.