3 Cic. Marcell. 8–10

8Domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis infinitas, omni copiarum genere abundantis: ea tamensed tamen ea β vicisti quae et naturam et condicionem ut vinci possent habebant. Nulla est enim tanta visvis, tanta copia γ fort. recte quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracundiam cohibere, victovicto αD: victum hm: victoriam BELa (Arus. Mess. K. viii. p. 512. 17 'temperat huic Cic. de M. Marc.') temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem sed etiam amplificare eius pristinam dignitatem, haec qui faciatfacit β (contra Lactant. Div. Inst. i. 9. 3), non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. 9Itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, neque ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet; sed tamen eius modi res nescio quo modo, etiam cum leguntur, obstrepi clamore militumobstrepit clamor mil. (videntur add. V) et tub. soni AV videntur et tubarum sono. At vero cum aliquid clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum, in iracundia praesertim quae est inimica consilio, et in victoria quae natura insolens etet insolens α superba est, audimus aut legimusaut audimus γ, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus sed etiam in fictis ut eos saepe quos numquam vidimus diligamus! Te vero quem praesentem intuemur, 10cuius mentem sensusque et os cernimus, ut, quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis, quibus laudibus efferemus, quibus studiis prosequemur, qua benevolentia complectemur? Parietes, me dius fidius, ut mihi videturvidentur HV m et Sacerdosi. 166, huius curiae tibi gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his maiorum suorum et suis sedibus.