2 Cic. Marcell. 4–7

4 ↷Nullius tantum flumen est ingeni, nullanulla αhm: nulli DELa: nullius R. Klotz dicendi aut scribendi tanta vis, tantaquetantaque α: tanta βγ copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. Tamen hoc adfirmo etadfirmo et hoc β pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es. 5Soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorumclariss. regum β res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustrataelustratae β: illustratae αγ sunt. 6Quae quidem ego nisi itaita αγ: tam β magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. Nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. Et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibisibi β hm: om. αa vindicat et, quicquid estest post gestum hab. β prospere gestum, id paene omne ducit suum. 7At vero huius gloriae, C.C. om. αa Caesar, quam es paulo ante adeptus socium habes neminem: totum hoc quantumcumque est, quod certe maximum est, totum est, inquam, tuum. Nihil sibi ex ista laude centurio, nihil praefectus, nihil cohors, nihil turma decerpit; quin etiam illa ipsa rerum humanarum domina, Fortuna, in istius sese ante non hab. β societatem gloriae non offert: tibi cedit, tuamtuam αhm: tuam se βa (se sup. lin. in D) esse totam et propriam fatetur. Numquam enim temeritas cum sapientia commiscetur nec ad consilium casus admittitur.