10 Cic. Marcell. 30–32

30 ↷Diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. Non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. Eraterat αh: erat enim β: erat autem am obscuritas quaedam, erat certamen inter clarissimos duces; multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi quid deceretdeceret AVDELa: diceret HBhm, non nulli etiam quid liceret. 31Perfuncta res publica est hochoc om. α misero fatalique bello: vicit is qui non fortuna inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnisnec qui omn. β quibus iratus esset eosdem etiametiam αDEL: om. Bγ exsilio aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab aliis erepta sunt. Ingratus est iniustusque civis qui armorum periculo liberatus animum tamen retinet armatum, ut etiam ille melior sitmelior sit Hβ: sit melior AVγ qui in acie cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem aliis constantia videri potest. Sed iam omnis fracta dissensio est armis, 32exstincta aequitate victoris: restat ut omnes unum velint qui habenthabent αm: modo habent βah aliquid non sapientiae modonon sap. modo AVam: non modo sap. Hh: non solum sap. β sed etiam sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo et in ista sententia qua cum antea tum hodie maximevel maxime β usus es manente salvi esse non possumus. Qua re omnes te qui haec salva esse volumus et hortamur et obsecramus ut vitae, ut saluti tuaeut vitae, ut saluti tuae α: ut vitae tuae et saluti βa: ut vitae hm consulas, omnesque tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipsome ipse β sentio, quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et custodias sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.