1 Cic. Marcell. 1–4
1Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam enim mansuetudinem, tam inusitataminvisitatam Eberhard inauditamque clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene divinam tacitus praeterire nullo modonullo modo praet. β possum. 2M. enim Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito non illius solumsolum illius γ sed etiam meammeam hoc loco hab. HBDE, post vocem Lγ, om. AV vocem et auctoritatem vobis etet vobis β rei publicae conservatamconservatam ac om. α ac restitutam puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, cum videremcum viderem γ: om. αβ cum BDL: qui cum α: qui Eγ virum talem, cum in eadem causa in qua ego fuissetfuisset α: fuisse h: fuissem Bam, non in eadem esse fortuna, nec mihi persuadere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro veterevetere Vγ: veteri Hβ: om. A curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum quasi quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meaeet mihi meae k, ed. Cratand.: mihi et meae L: et mihi et meae cett. pristinae vitae consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti et his omnibus ad bene de re publicade re p. α: de omni re p. βγ sperandum quasi signum aliquod sustulisti. 3Intellectum est enim mihi quidem in multis et maxime in me ipso, sed paulo ante omnibusomnibus Victorius: in omnibus codd., cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae vitaevitae om. ς: aetatis h hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus tumtum praeterea γ iudicio tuo gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit laus, cum in accepto sit tanta gloria. 4Estes H vero fortunatusfortun. αhm: fortun. ille βa cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illumipsum Ernesti ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem meritomerito α: ei merito βγ atque optimo iure contigit. Quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo inin α: om. βγ laudis genere praestantior?