8 Cic. Lig. 23–25
23 ↷Vide quid licentiae, Caesar, nobisnobis Caesar Cα: Caesar nobis βγ tua liberalitas det vel potius audaciae. Si responderit Tubero, Africam, quo senatus eum sorsque miserat, tibi patrem suum traditurum fuisse, non dubitabo apud ipsum te cuius id eum facere interfuit gravissimis verbis eius consilium reprehendere. Non enim, si tibi ea res grata fuisset, esset etiam approbataadprobata CAVa: eadem probata H: probata βhm. 24Sed iam hoc totum omitto, non ultranon ultra (nontra C1A1) Cα: non tam ne Dm: non tam ut non ah: non tam propter id ne BE offendam tuas patientissimas auris quam ne Tubero quod numquam cogitavit facturus fuisse videatur. Veniebatis igitur in provinciamin provinciam] in (om. C2) Africam add. post in prov. H, ante in prov. CAV, ante prov. (sine in) βγ, ego delevi, unam ex omnibus huic victoriae maxime infensaminfensam Cα: infestam βγ, in qua rexrex Cαam: erat rex β: rex erat h potentissimus inimicus huic causae, aliena voluntas conventus firmi atque magni. Quaero: Quid facturi fuistisfuissetis γ? quamquam quid facturi fueritis dubitemdubitem CαD: non dubitem BEγ, cum videam quid feceritis? Prohibiti estis in provincia vestra pedem ponere et prohibitiet prohibiti Cαβ: ut prohibitis m: ut perhibetis ah summa cum iniuria. 25Quo modo id tulistis? acceptae iniuriaeacceptae iniuriae Cαβa: accepta iniuria hm querelam ad quem detulistis? Nempe ad eum cuius auctoritatem secuti in societatem belli veneratis. Quod si Caesaris causa in provinciam veniebatis, ad eum profecto exclusi provincia venissetis. Venistis ad Pompeium. Quae est ergo apud Caesarem querela, cum eum accusetis a quo queramini prohibitos vosproh. vos Cα: vos proh. γ: proh. esse vos β contra Caesarem gerere bellum? Atque in hoc quidem vel cum mendacio, si voltisvultis CαBa: velitis DE: vis hm et Prisc. K. iii. p. 367, glorieminigloriemini CαB1a: -iari B2DEhm per me licet, vos provinciam fuisse Caesari tradituros. Etiam si a Varo et aet a] et Cα quibusdam aliis prohibiti estisestis C1, Garatoni: essetis cett., ego tamen confitebor culpam esse Ligari qui vos tantae laudis occasione privaritprivarit Cα: privaverit βγ.