6 Cic. Lig. 17–19
17Ac primus aditus et postulatio Tuberonis haec, ut opinor, fuit, velle se de Q. Ligari scelere dicere. Non dubito quin admiratus sis, vel quod nullo de alionullo de alio αa: de nullo alio βhm quisquamquisquam αβm: quicquam ah, ut voluit Haupt: del. Mommsen, vel quod is qui in eadem causa fuisset, vel quidnam novi scelerissceleris del. Patricius adferret. „Scelus“ tu illud vocas, Tubero? cur? isto enim nomine illa adhuc causa caruit. Alii errorem appellant, alii timorem; qui durius, spem, cupiditatem, odium, pertinaciam; qui gravissime, temeritatem: scelus praeter te adhuc nemo. Ac mihi quidem, si proprium et verum nomen nostri mali quaeriturquaeratur β, fatalis quaedam calamitas incidisse videtur et improvidas hominum mentis occupavisse, ut nemo mirari debeat humana consilia divina necessitate esse superata. 18Liceat esse miseros – quamquam hoc victore esse non possumus; sed non loquor de nobis, de illis loquor qui occiderunt – fuerint cupidi, fuerint irati, fuerint pertinaces: sceleris vero crimine, furoris, parricidi liceat Cn. Pompeio mortuo, liceat multis aliis carere. Quando hoc ex te quisquamquisquam ex te β, Caesar, audivit, aut tua quid aliud arma voluerunt nisi a te contumeliam propulsarepropulsare Cαβa: -sari hm? Quid egit tuus invictus exercitus nisi utiuti Cα: ut βγ suum ius tueretur et dignitatem tuam? Quid? tu, cum pacem esse cupiebas, idne agebas ut tibi cum sceleratis an ut cum bonis civibuscivibus om. Cα conveniret? 19Mihi vero, CaesarCaesar β: om. αγ, tua in me maxima merita tanta certe non viderentur, si me ut sceleratum a te conservatum putarem. Quo modo autem tu de re publica bene meritus essesesses si γ, cum tot sceleratos incolumi dignitate esse voluisses? Secessionem tu illam existimavisti, Caesar, initio, non bellum, nec hostile odium, sed civile discidium, utrisqueneque β cupientibus rem publicam salvamsalvam esse γ, sed partim consiliis, partim studiis a communi utilitate aberrantibus. Principum dignitas erat paene par, non par fortasse eorum qui sequebantur; causa tum dubia, quod erat aliquid in utraque parte quod probari posset; nunc meliormelior certe γ ea iudicanda est quam etiam di adiuverunt. Cognita vero clementia tua quis non eam victoriam probet in qua occiderit nemo nisi armatus?