5 Cic. Lig. 12–16

12 ↷Ego vero istud non postuloinquies. Ita me hercule existimo, Tubero. Novi enim te, novi patrem, novi domum nomenque vestrum; studiastudia denique γ generis ac familiae vestrae virtutis, humanitatis, doctrinae, plurimarum artium atque optimarum nota mihi suntsunt omnia β. 13Itaque certo scio vos non petere sanguinem, sed parum attenditis. Res enim eoeo mortem hm spectat ut ea poena in qua adhuc Q. Ligarius sit non videamini esse contenti. Quae estest Wesenberg igitur alia praeter mortem? Si enim est in exsilio, sicuti est, quid amplius postulatis? an, ne ignoscaturignoscatur ed. R: ignoscat codd. (etiam E e coll. mea)? Hoc vero multo acerbius multoquemultoque αEa: multo hm: est post -que add. B (in ras.) D, Zielinski, p. 212 durius. Quodnequodne αm: quod βa: si quod h nos petimuspetimus cod. Gruteri: domi petimus cett. (domi ex l. 24 irrepsit) precibus acac α: et γ: om. β lacrimis, strati ad pedes, non tam nostrae causae fidentes quam huius humanitati, id ne impetremus pugnabisoppugnabis β, et in nostrum fletum inrumpes, et nos iacentis ad pedes supplicum voce prohibebis? Si, 14cum hoc domi faceremus, quod et fecimus et, ut spero, non frustra fecimus, tu repente inruisses et clamare coepisses „C. Caesar, cave credascave credas γ: om. αβ, cave ignoscas, cave te fratrum pro fratris salute obsecrantium misereatmisereatur Priscian K. ii. 392“, nonne omnem humanitatem exuisses? Quanto hoc durius, quod nos domi petimus, id a te in foro oppugnariid te... oppugnare cod. Lambini et in tali miseria multorum perfugium misericordiae tollitolli scripsi: tollere codd.? Dicam plane, Caesar, quod sentio. 15Si in tantain hac tanta βa tua fortuna lenitastua fortuna lenitas] fortuna bonitas Quintil. viii. 3. 85 tanta non esset, quam tu per te, per teper te, per te γ: per te αβ (variant codd. Quintil.), inquam, obtinesintellego quid loquar – , acerbissimo luctu redundaret ista victoria. Quam multi enim essent de victoribus qui te crudelem esse vellent, cum etiam de victis reperiantur! quam multi quiqui om. β cum a te ignosci nemini vellent, impedirent clementiam tuam, cumcum etiam β hi quibus ipsisipsis AV: ipse cett. ignovisti nolint te esse in alios misericordem! 16Quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguereredarguere β nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. Sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolleest nolle αβ: nolle a: non hm misereri. Tum dicerestunc β: „Caesar, cave credas: fuit in AfricaAfr. Ligarius γ, tulit arma contra te.“ Nunc quid dicis?Cave ignoscas.“ Haec nec hominis nec ad hominem vox est. Qua qui apud te, C. Caesar, uteturutetur αBDa: utitur Ehm, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.