3 Cic. Lig. 6–9

6 ↷Vide quam non reformidem; vide quanta lux liberalitatis et sapientiae tuae mihi apud te dicenti oboriatur: quantum potero voce contendam ut hochoc hab. αβ hoc loco, ante Rom. a et Quintil. xi. 3. 166, om. h (hoc Rom. hoc m) populus Romanus exaudiat. 7Suscepto bello, Caesar, gesto etiamiam etiam Quintil. ix. 2. 28, xi. 3. 166 ex parte magna, nulla vi coactus, iudicio ac voluntateconsilio ac voluntate mea Quintil. ix. 2. 28 ad ea arma profectus sum quae erant sumpta contra te. Apud quem igitur hoc dico? Nempe apud eum qui, cum hoc sciret, tamen me, ante quam vidit, rei publicae reddidit; qui ad me ex Aegypto litteras misit ut essem idem qui fuissem; qui meme hoc loco hab αγ: post esse β, cum ipse imperator in toto imperio populi Romaniorbe populi R. γ unus esset, esse alterum passus est; a quo hoc ipso C. Pansa mihi hunchunc α: om. βγ nuntium perferente concessos fascis laureatos tenui quoad tenendos putavi; qui mihi tum denique salutem se putavit daresal. se putavit dare αam: se sal. put. reddere βh, si eam nullis spoliatam ornamentis dedisset. 8Vide, quaeso, Tubero, ut, qui de meo facto non dubitem, de Ligari audeam diceredubitem dicere γaudeam dicere α et Quintil. v. 10. 93: audeam confiteri γ: non aud. confiteri β. Atque haec propterea de me dixi ut mihi Tubero, cum de se eadem dicerem, ignosceret; cuius ego industriae gloriaeque faveo vel propter propinquam cognationem, vel quod eius ingenio studiisque delector, vel quod laudem adulescentis propinqui existimo etiam ad meum aliquem fructum redundare. 9Sed hoc quaero: Quis putatputet γ esse crimen fuisse in AfricaAfr. Ligarium γ? Nempe is qui et ipse in eadem provinciaprovincia α: Africa βγ esse voluit et prohibitum se a Ligario queritur, et certe contra ipsum Caesarem est congressus armatus. Quid enim, Tubero, tuus illetuus ille, Tub. Quintil. quinque locis destrictus in acie Pharsalica gladius agebat? cuius latus ille mucro petebat? qui sensus erat armorum tuorum? quae tua mens, oculi, manus, ardor animi? quid cupiebas, quid optabas? Nimis urgeo; commoveri videtur adulescens.