12 Cic. Lig. 33–37
33 ↷Quod si penitus perspicere posses concordiam Ligariorum, 34omnis fratres tecum iudicares fuisse. An potest quisquam dubitare quin, si Q. Ligarius in Italia esse potuisset, in eadem sententia futurusfuisset futurus β fuerit in qua fratres fuerunt? Quis est qui horum consensum conspirantem et paene conflatum in hac prope aequalitate fraterna noveritnoverit Hansing: non noverit codd. qui hoc non sentiat, quidvis prius futurum fuisse quam ut hi fratres diversas sententias fortunasque sequerentur? Voluntate igitur omnes tecum fuerunt: tempestate abreptus est unus qui, si consilio id fecisset, esset eorum similis quos tu tamen salvos esse voluisti. 35Sed ierit ad bellum, dissenserit non a te solum verum etiam a fratribus: hi te orant tui. Equidem, cum tuis omnibus negotiis interessem, memoria teneo qualis T. Ligarius quaestor urbanus fuerit erga te et dignitatem tuam. Sed parum est me hoc meminisse: spero etiam te qui oblivisci nihil soles nisi iniurias – cum hoc est animi, tumcum... tum scripsi: quam... tam αa: quam... quam βhς: quoniam... quoniam edV. etiam ingeni tui – te aliquid de huius illo quaestorio officio, etiam de aliis quibusdam quaestoribus reminiscentem recordari. 36Hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud – neque enim haec divinabat – nisi ut tui setui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. Quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsosipsos αβa: ipsis hς tot αBD: tot ac Eγ neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuistuis β: om. αγ sed etiam rei publicae condonaveris. 37Fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisticlar. M. Marcello restituto γ nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. Vt concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. Nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est. Homines enim ad deos nulla re propius accedunt quam salutem hominibus dandosalute hom. danda hς, ut voluit Müller. Nihil habet nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. Longiorem orationem causa forsitan postuletpostulet H: postulat cett., tua certe natura breviorem. Qua re cum utilius esse arbitrer te ipsum quam aut mequam me β aut quemquam loqui tecum, finem iam faciam: tantum te admonebo, si illi absenti salutem dederis, praesentibus te his daturumte his daturum α: his te dat. γ: his omnibus dat. β.