10 Cic. Lig. 29–31

29Haec ego non dicerem, Tubero, si aut vos constantiae vestrae aut Caesarem benefici sui paeniteret. Nunc quaero utrum vestras iniurias an rei publicae persequamini. Si rei publicae, quid de vestra in illa causa perseverantia respondebitis? si vestras, videte ne erretis qui Caesarem vestris inimicis iratum fore putetis, cum ignoverit suis.

Itaque num tibi videor in causa Ligari esse occupatus, num de eius facto dicere? Quicquid dixi, ad unam summam referri volo vel humanitatis vel clementiae vel misericordiaemisericordiae β, Zielinski: misericordiae tuae αγ. 30Causas, Caesar, egi multas equidemequidem Aah: et quidem HVDβm tecum, dum te in foro tenuit ratio honorum tuorum, certe numquam hoc modo:Ignoscite, iudices; erravit, lapsus est, non putavit; si umquam posthac.“ Ad parentem sic agi solet, ad iudices:Non fecit, non cogitavit; falsi testes, fictum crimen.“ Dic te, Caesar, de facto Ligari iudicem esse; quibus in praesidiis fuerit quaerequaere βh: quaerere αam: taceo, ne haec quidem conligo, quae fortasse valerent etiam apud iudicem:Legatus ante bellum profectus, relictus in pace, bello oppressus, in eo ipso non acerbusacerbus fuit γ, totus animototus animo αa: tametsi totus hm: tametsi totus animo β: iam est totus animo Madvig et studioac studio β tuus.“ Ad iudicem sicsic αh: sic agi solet βa, sed ego apudapud β: ad αγ parentem loquor:Erravi, temere fecierravit... fecit γ, paenitet; ad clementiam tuam confugio, delicti veniam peto, ut ignoscaturignoscas γ oro.“ Si nemo impetravit, adroganter: si plurimi, tu idem fer opem qui spem dedisti. 31An sperandi de Ligario causa non eritde Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? Quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii.