1 Cic. Lig. 1–4
1Novum crimen, C. Caesar, et ante hunchanc Quintil. xi. 3. 108, 110 diem non auditumnon auditum αBDL et Quintil.: in auditum Eγ et Aquila Rom. Rhet. L. p. 24 propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri. Itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram, cum tu id neque per te sciresscires βa: scire αhm neque audire aliunde potuisses, ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abutererabuterer] mallem uterer (numeri gratia) sed vulg tuetur Quintil.. Sed quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat, confitendum est, opinoropinor α: ut opinor βγ, praesertim cum meus necessarius Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem culpae, sed errati veniam impetravissent. 2Habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum, sed tamen hochoc ita γ confitentem, se in ea parte fuisse qua tete, Tubero γ, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. Itaqueitaque] quare Quintil. viii. 5. 13 prius de vestro delicto confiteaminivestro facto fateamini Quintil. necesse est quam Ligari ullam culpam reprehendatis.
Q.Q. igitur γ enim Ligarius, cum essetesset adhuc γ nulla belli suspicio, legatus in Africam C. ConsidioC. α, Quintil. iv. 2. 109 cod. A: cum C. β: cum consule γ profectus est, qua in legatione et civibus et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae praefecisset. Itaque Ligarius, cum diu recusans nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas et fidesac fides β. 3Bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa ante audierunt geri quam parari. Quo audito partim cupiditate inconsiderata, partim caeco quodam timore primo salutis, post etiampost etiam AVβam: postea H: post h studi sui quaerebant aliquem ducem, cum Ligarius domum spectans, adet ad γ suos redire cupiens, nullo se implicari negotio passus est. Interim P. Attius Varus, qui tumtum α: om. βγ praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. Ad eum statim concursum est. Atque ille non mediocri cupiditate adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatumad privatum αγ: a privato DEL: in privato B: privato unus det. clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur. 4Itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeretfugeret α: cuperet effugere βγ, paulum adventu Vari conquievit.