6 Cic. Font. 13–15

13 ↷ Huic provinciae quae ex hac generum varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit, qui proximeproximi codd.: corr. Hotoman fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit, ceteris quihis qui V idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit. 14Is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex agris] agris Schütz exex om. l Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex bellibelli Madvig: bello codd. caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere. Quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? Hunc per vos salvumsalvum supplevi volunt, se perse per Naugerius (1): semper codd. hunc incolumisincolumem codd.: corr. Naugerius (1) existimant esse. Quid Massiliensium civitas? Hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos momenti habuisse videatur. 15Quid? civium Romanorum quae voluntas est? Nemo est ex tanto numero quinquin ς: quia V hunc optime de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur.