3 Cic. Font. 4–6

4Deorum hominumque fidem! testis non invenitur in ducentiensducentis P: corr. Mommsen et triciens sestertio! Quam multorum hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo, inquam, loco quem videtis. Extra ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nullus sine litteris multis commotus est. Quae est igitur ista accusatio, quae facilius possit Alpis quam paucos aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum hominum litteris arbitretur? 5Duorum magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus quae ante oculos gestae sunt, ad multos pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis suntsint P: corr. Niebuhr , nulla significatio furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiaturreperiatur Madvig: referatur P: proferatur Kayser . 6Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum adventu L. Sullae maximi exercitus in ItaliamItalia Niebuhr cives vicives vi scripsi: civium P dissiderent, nonnon suppl. Schenkl iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis