21 Cic. Font. 46–49

46 ↷ Quod si tantas auxiliorum nostrorum copias Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorumdux … Gallorum del. Bake , num etiam de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romaniac populi R. ς: a p. R. V fidem imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros placare possit. 47Cui miserae quod praesidium, quod solaciumsolatium ς (ita v. 20) reliquumreliquum k: relicum V: om. χl est hoc amisso? Nam ceterae feminae gignere ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum esse possit? Nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commonericommoneri V: commoveri ς ; prospicite ne ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus sacerdotis vestrae vestrae] Vestae ed. R lacrimis exstinctus esse dicatur. 48Tendittendit kl, Faernus: tendet Vχ ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis immortalibus tendere consuevit. Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non possentpossent ς: possunt V . Videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et sororis commemoratione lacrimas profudisse? Qui numquam in acie pertimuerit, qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater sibi reliquisset, idem nunc conturbatoperturbato χ animo pertimescit ne non modo ornamento et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum miseris atque ignominiam relinquat. 49O fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi Gallorum quam periuriis intereundum esset! Tum enimtum enim ς: tuam enim V cuius Cus. vitae socia virtus, mortismorti Cus. comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt! A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae vestris sacris praesitpraeest Madvig quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque bella gesseruntgesserint Klotz (malo numero). Postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi Romani maxime pertinet, ut plusut plus χl: vitiis V: ut potius k apud vos preces virginis Vestalis quam minae Gallorum valuisse videantur.