19 Cic. Font. 42–43

42Qua re si etiam monendi estis a me, iudicesestis a me iudices V: estis a me χl: estis iudices k videor] iudices χl, ed. R , quod non estis, videor hoc leviterleniter k, Klotz pro mea mea] me V auctoritate vobis praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria, felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. Fuit enim enim] olim Mommsen maior talium tumtum supplevi virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. Quid nunc vobis faciendum est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, fortissimisfortissimis suppl. hoc loco Müller (post hominibus Orelli) autemautem V: aut χl: aut claris k hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario suscipiantur aut subito atque improvisaimproviso Lambinus nascantur? nonne et hominem ipsum ad dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos putatis? 43Recordamini quos legatos nuper in bello ItalicoItalico supplevi L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn. Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam, praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium, Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed rebus gestis ac victoriis eruditos. Age vero, nunc inferteinferte l mg., ed. R: inserite cett. (cf. v. 27) oculos in curiam, introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia populum Romanum abundare? Quae si diligenter attendetis, profecto, iudices, virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romanopopulo R. Klotz: rei p. codd. nationibus et crudelissimis tradere et condonarecondonare k, Faernus: condemnare Vχl maletismaletis kl, Naugerius (1): malitis Vχl .