15 Cic. Font. 33–35

33An vero dubitatis, iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum populi Romani nomine? Sic existimatis eos hiceos hic Naugerius (1): eosic V: eos sic χl: eos k sagatos bracatosque versari, animo demissoanimos V demissos V1 atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. Hiii χl, ed. R contra vagantur laeti atque erectierecti χl: recti Vk passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. 34Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit male gestismale gestis suppl. Lambinus , convictusconvictus ς, ed. R: convictis V virorum bonorumvirorum bon. testimoniis del. Madvig testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisusinvitus V: invitis ς: corr. Manutius suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis vobis] vel vobis V2 magno opere providendum ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse videremini. 35Nunc vero cum laedat nemo bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idemidem Müller: id V: ii ς qui saepissime hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris nationibus etet l, Halm: ac suppl. Naugerius (1) gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi parcere quam hosti cedere maluisse?