14 Cic. Font. 30–32

30 ↷ Hae sunt nationes quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam vinctam] sanctam χl testimoniorum fidem esse voluerunt. 31Postremo his his] iis kl quicquamquicquam χ2kl: quisquam V χ1 sanctum ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos placandos esse arbitranturarbitrantur ς, ed. R: arbitrabantur V , humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint? Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram consuetudinem hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali pietate existimatis esse eoseos ς: nos V: hos Klotz qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere scelere] caede Pluygers et sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem coniungetis, ab his quicquamab his quicquam ed. Hervag.: ab quicquam V: aut his quicquam χ: aut cuiusquam k sancte aut moderatesancte aut moderate χl, ed. R: sancta faui moderatae V: sancte fieri moderate k dictum putabitis? Hoc vestrae mentes tam castae, 32tam integrae sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam venerunt, omnes equitesomnes in equites V Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et publice laudent, vos tamen cumcum om. χl Gallis iugulareiugulare Müller: iurare Vk: credere χl: peierare Koch malitis? Quid ut secuti esse videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas quam civium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis, impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nominiac nomini om. Cus. bonis ac fidelibusac fid. χl: ad fid. V: et fid. k et sociis et civibus anteferre?