12 Cic. Font. 26–27

26An vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque maximemaximis codd.: corr. Klotz floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. Crasso, M. ScauroL. Crasso M. Scauro k: L. Scauro V: M. Scauro χ testi non crederent; vos VolcarumVulgarum V: Belgarum ς: corr. Graevius atque Allobrogum testimoniis non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica quam huic Galli? quorum qui optimaoptima k: optumo V: optumi χl in causa sunt, equites, frumentum pecuniam semel atque iterum ac saepius saepius] semper Mommsen invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. 27Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei calamitate, in qua illailla χl, ed. R: ille Vk provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam esse arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed cum infimoinfimo χl: infirmo Vk cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus quisque, cum in eum locum productus est?