11 Cic. Font. 23–25
23 ↷ An vero vos id in testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandumclariss. dubitandum nostrae civ. viris dubitandum V non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q. Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio derogavit. Ecquem hominem vidimus, 24ecquemhaec quem V: et quem ς: corr. ed. R (ita mox) vere vere] fort. fere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris virtutibusvirtutis Koch , honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro fuisse? Tamen huius cuiuseius Schütz iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei ii] .11. V qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum testimonio possetposset kl, ed. R: possit Vχ tollere. Quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium, quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is cuius etiam sermo testimoni auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo dixit, probare non potuit. 25Fuit, fuit illis iudicibus divinum ac singulare, iudicesiudices l, Naugerius (1): iudicium (-ii k) cett. , consilium, qui se non solum de reo reo] iudicium (iud. facere k) add. codd.: del. Naugerius (1) sed etiam de accusatorede accusatore del. Müller , de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quae si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si, ut quidque ut quidque] quicquam χl: quidquid Naugerius (1) ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicemiudicem del. Madvig huic muneri atque officio praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum peritus ad res iudicandas requiratur.