10 Cic. Font. 21–23

21At hoc Galli negant.“ At ratioat ratio l, Faernus: atrio V: actio ς rerum et vis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus iudex non credere? Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non solum potest sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus. Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut, quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, SalusSalus Manutius: salus priores ipsa virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non minimam partem teneretenere supplevi ad unam quamque rem aestimandamaestimandam Naugerius (2): existimandam codd. momentoque suo ponderandam sapientiamsapientia ς iudicisiudicis V: iudicis tenet χl: iudicis adhibetur k , videtevidete suppl. Faernus ne multo vestraevostrae V2 maiores gravioresque partes sintsint V: sunt ς ad cogitandum quam ad dicendum meae. 22Mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter interrogandus estest Klotz: et codd.: est et Orelli , saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem rem animis agitare et diutius uno quoquequoque suppl. ed. Hervag. de teste cogitare potestis et, si quem nos interrogare noluimusnolumus ed. R , quae causa nobis tacendi fuerit existimare debetis. Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis, testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior existimeturexistimetur his Vk (e duplici lectione -tur et -tis). Unum est enim et simplex aurium iudicium et promiscepromiscue χ2kl et communiter stultis ac sapientibus ab natura datum. 23Quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et credulus ab religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae dicuntur a testibus coniecturaeconiectura χl et cogitationicogitationi k, Hotoman: cogitatione cett. (fort. coniectura et cogitatione tractantur) traduntur, quanta auctoritate, quanta animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur.