1 Cic. Font. 1–2

1oportuisse an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? Nam ita ego defendo M. Fonteium, iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam latam] a Metello suppl. Mommsen tequaestore usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos. 2Quid accusas, quid reprendis? Nam quod in tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei officium desiderat, non possumpossimus Cus. m. 1: corr. m. 2 existimare utrum ipse erret an vosvos P: alios Cus. in errorem inducereinducere Madvig: induci (ex -ici) Cus.: ducere P velit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium, Fonteius idem fecisse reperitur. Reprehendis solutionis genus; eodem modo Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. Laudas illum quod dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere pecuniae. Nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes ad diversam veterisdiversam suppl. Niebuhr aeris alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. Nam cum publicanis qui Africam, qui AquileienseAquilei. Mommsen: Aquili. P portoriumpor P: suppl. Niebuhr